821
168 DE PANACEA
medicos improbos, quos & Galenus, quem
posteriorem improbare non potuit, nisi
& seipsum confutasset. Notum autem est
ante Galenum, medicos non institisse viis
Hippocraticis. Itaque multis nominibus
refelluntur. An non autem ridiculum est
Galenicis opponere id quod pro iisdem est?
Galenicam doctrinam amplexus est Car¬
danus. Is si quid aduersus medicos dixit,
improbos flixit. Sed quomodo huius iudi¬
cium paulo ante testimonio Fuchsij repu¬
diatum, hic solidum est? Ne erres Assyluane.
Putidus physicus Cardanus, & vt tu ais, ma¬
gus, nil potest detrahere nostrae arti.
Leonhardus Fuchsius tantùm non in¬
uehitur in Galenicos vt eis etiam tribuat
castissimam scholam. An non pudet hunc
Galenicis obiicere? Arabas insectatur.
At hi paracelsicae sectae sunt viciniores.
Videat ergo Assyluanus ne contra seip¬
sum inuenerit machaeran. Nam hoc ve¬
rum esse ostendit illud SCILICET. Dice¬
bat Fuchsius Graecorum omnia esse pura,
nitida, tersa, polita & aperta. O laudem
Graecorum. Assyluanus vt [GR]ὅνος πρὸσ λύραν[/GR]
aut faunus syluaticus, scurriliter irridet. At
volebas nos pungere Fuchsij testimonio?
O te capitis diminuti hominem.
Rheticus mathematicus vt versatus est
in medicina ita iudicat. Ignorauit ille vir
bonus,
Plinij sen¬
tentia de
medicis.
Cardanus
ineptus bla¬
tero.
Fuchsius
Galenicissi¬
mus.
Rheticus
mathemati¬
cus.