821
AMVVALDINA. 167
teris paribus parcit linguae, ventriculo &
carneis. Idem in coepis videre est, & mul¬
tis aliis. Erastus pene eiusdem fuit senten¬
tiae. Non enim sibi potest persuadere can¬
tharides parcere ventriculo, sed non opus
est multis. Ventriculus quidem laedi pote¬
rat tandem, at quia in praesentia seu non sta¬
tim dispositus est ad patiendum, nec in
ctum vocari potest ea à tali agente ad pati¬
endum corruptiue; nihil noxae sequitur.
Loquor autem de eadem actionis specie.
Nam fieri potest vt ventriculus etiam à can¬
tharidibus patiatur, sed non modo eo quo
vesica: nec cum noxa. At putat Erastus cantha¬
rides eo egisse naturaliter. Dico potuisse
non egisse. Nam actus actiuorum sunt patien¬
tium. Ergo etsi agens sit paratum & expe¬
ditum, non tamen sequitur actio nisi pati¬
ens patiatur. Sed de his alibi. Sententiae Am¬
vvaldinae aduersatur Paracelsus quoque, vt
appareat magistro & discipulo male con¬
uenire. Exemplum de mercurio friuolum
est. Fatemur & nos multa foris adhibita
nocere nec parcere interioribus assumta;
at id fit non ratione spiritus vitalis, sed na¬
tura partis cuiusque patientis.
XI. QVORVNDAM DE ME¬
DICIS CENSVRAE.
RESTANT obiecta nobis nostrorum iu¬
dicia; de quibus breuiter. Plinius taxat
medi¬
L 4
Erasti sen¬
tentia.
Plinii senten¬
tia de medi¬
cis.