337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 245
stitionum à singulariter accersitis geniis.
De arcanis salutis nostrae certùm est, nos
nihil scire nisi manifestante saluatore, qui
ex sinu Patris ad nos detulit veritatem. Sed
non est ita in chymia. Non dissentiunt hu¬
ius axiomata à catholicis physicae. Non ad¬
mittitur vacuum & dimensionum pene¬
tratio in vniuersali natura. Sed nec in chy¬
mia. Abhorret mundus infinitum. Idem
nec chymiae placet. Nescit Archimedes ae¬
quale circulo constituere quadratum. Chy¬
micus non didicit idem. Si verè scripsit
ristoteles circa Siciliam aquae stagnum es¬
se, in quo si quis aues coeterave suffoca¬
ta animalia intinxerit, recuperent vitam;
chymia id non refellit. Si item verum,
quod secundum naturam à priuatione vi¬
tae ad eius habitum non detur regressus;
comprobat chymia idem. Atqui inquiet
quispiam, asserunt chymici multa in sua ar¬
te inesse, quae reliquis planè sint miracu¬
losa, quale est, inueterata renouare, mor¬
bos deploratos persanare; integram il¬
laesamque valetudinem vsque ad praesti¬
turum diuinitus terminum conseruare;
quosdam iamiam animam exhalaturos mo¬
mento ex faucibus orci & cymba cha¬
rontis reuocare; circulum quadrare; re¬
rum species praesertim in metallis trans¬
formare, & omnino nihil non diuini fe¬
sibi arrogare, vt saluatoris miracula chy¬
micorum
Q 3