337
244 EPIST. CHYMICARVM
singulis elucet [GR]τὸ θεῖον[/GR], & verorum praece¬
ptorum virtutes non possunt omnino oc¬
cultari. Quid verò mirum inquinatas es¬
se? Omnia humana par inuoluit infortu¬
nium. Quanta iucunditas erit quantum
oblectamenti cum, quod Plato de virtuti¬
bus exoptauit vultus speciesque earum
contemplabimur synceras infucatasque?
Sed ne te multis detineam, chymian admi¬
ratione diuinae originis & praestantiae non
vacuam, animae philosophicae ita cogna¬
tam assero, vt & essentiae congruat & eidem
alterique. Non enim poterit quisquam nu¬
mero scientiarum eam eximere, quanquam
non defuerint homines importuni, qui
hoc honore priuare illam sunt annisi. Fusa
itaque erit illa artificiosa, & scientifica scin¬
tillula & vigor animalis etiam per eius sy¬
stema. Hinc quicquid habet genuini; iu¬
dicio philosophico congruet, & ab eodem
aestimabitur; quicquid vero fatali quadam
iniuria irrepsit adulterini; arguetur legi¬
bus eiusdem. Non arbitrabitur in philo¬
sophia exercitatus, artis huius fundamen¬
ta nihil commune habere cum solennita¬
te philosophica, quanquam homines exti¬
terint, qui nihil ei asscripserint nisi myste¬
ria, & tam abstrusa, vt nec intelligi nec co¬
gnosci multo minus explicari queat hu¬
mano more, sed discenda sit in speluncis
Vulcaniis ad exemplum magicarum super¬
stitio¬