821
170 DE PANACEA
etiam ex mineralibus & metallicis esse. Id
facimus lubentes. Probamus etiam eius
iudicium de chymia. Si ignorat Assyluanus
nostra pharmacopolia ante se natum au¬
cta esse chymicis; adhuc in specum Plato¬
nis, & antro Trophonii somniat.
Andernacus eiusdem sententiae est.
Vtram autem ille plus laudet Galenicam,
an Paracelsicam disciplinam, diximus in
opere sequente.
Quercetanus ferè medius est inter Ga¬
lenum & Paracelsum. Chymian commen¬
dat merito. Sed non vidisti Assyluane, te
tuique similes sub impostoribus & impro¬
bis comprehendi? Nam vestro vitio male
audit chymia. An neque hoc annotasti quod
Paracelso non tribuatur inuentio medici¬
narum chymicarum soli. Quid ergo opus
est nos ab illo mago discere? Quis cogat vt
tua putida commenta audiamus, si sunt do¬
ctissimi philosophi & medici a quibus pro¬
ficere liceat? Quantum Quercetanus à te
distet, scripta eius arguunt. Nobis tamen ne
opponas in posterum eum qui potius vult
esse Paracelsicus, quam Galenicus.
Mirabile est Galeni censuram Galeni¬
cis opponi. Demonstra nobis Assyluane
quod chymia pręstet id quod Galenus vo¬
luit ad imitationem segregationis in lacte,
& tunc videbimus an eius sententiam no¬
bis
Anderna¬
cus.
Querceta¬
nus anceps.
Galenus op¬
ponitur Ga¬
lenicae artis.