337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 247
scant possessione, vt quae corpori philoso¬
phico secundum essentiam & identitatem
sit inclusa, propriis vero praeceptionibus
à partibus eius aliis seclusa, sicut membra
corporis animati & eadem sunt & altera &
vnitate substantiae conueniunt. Haec tu, mi
Caspare, num confirmas tuo calculo? Imò
non aduersari multiplex tua testatur erudi¬
tio, & in iudicando acumen praestans, cum
singulari dexteritate coniunctum. Gaude¬
bo, si consenseris, meque tuo iudicio robo¬
rabis. Vale.
EPIST. XXVI. ARGV¬
MENTA CHYMICARVM
operationum ex Aristotele.
AD CELEBREM PHILOS. ET MED.
Casparum Baubinum Anatomicum, &
botanicum Basileensem.
QVOD veterum sermone pronuncia¬
tum iam in vsu est oreque omnium pro¬
uerbium artium nempe verarum vtiliumque
omnium vnam esse copulam, id in chymia
arteque; naturae & vtriusque interpretibus seu
commentariis perspicue elucet. Vt enim de
aliis taceam, Aristotelis volumina, quae ille
de natura reliquit posteritati à nullo tam in¬
telligi declararique possunt quam bono
chymico; nec qui chymian docet discitve in
ea bene versatur nisi Aristoteleis, quae eadem
sunt
Q 4