337
248 EPIST. CHYMICARVM
sunt naturae ab illo interprete exposita,
principiis sit munitus. Non opus est ad te,
vir praeclare, prolixa demonstratione. Tu
enim ipse dicti veritatem intelligis. Sed vt
me te censore confirmem, proponam tibi
cogitationes meas, quibus non tantum
peram illam mutuam euinci posse arbitror,
sed & Aristoteli ipsius scientiae chymicae
non pauca deberi principia & operationes.
Qui in chymia elaborant, non rarò compe¬
riunt, quod igni leni moderatoque per
scensum vaporum ab extractis succis insi¬
pida quędam aqua, quam phlegma vocant,
segregetur, ita vt nihil deprehendas in ea
seu substantiae succi, seu qualitatum quod
sit admodum memorabile. Quod si ignem
intendant, aut etiam semel euocatum liquo¬
rem refundant saepius, iterumque educant;
iam non simplex egreditur aqua, sed sapiens
naturam rei, & interdum etiam oleum seu
balsamum intimum secum euehens. Ho¬
rum principia causasque solerter admodum
exposuit philosophus cum de mari & plu¬
uiis disseruit. [GR]οἶνος[/GR] inquit, [GR]καὶ παντὲς χυμοὶ
ὅσοι ἂν ἀτμίσαντες πάλιν εἰς ὑγρὸν συστῶσιν, ὕδως
γιγνονται. πάθη γὰρ τἄλλα διὰ τινα σύμμιξιν τοῦ
υδατός ἐειν, καὶ οἷον ἄν τι τὸ συμμιχθεν τοιοῦτον
ποιεῖ τὸν χυμόν.[/GR] Vinum cum euaporet cogi¬
turque iterum, in aquam abit. Causam red¬
dit ille, quia aqua fuerat materia, cui certo
modo commistae partes terreae aut exhala¬
tiones,