337
250 EPIST. CHYMICARVM
perientiam chymicam confirmare Aristo¬
telicum axioma, & vicissim inde lucem ar¬
tisque suae principiae petere. Ita deprehen¬
dit artifex, quod crebrioribus aut validiori¬
bus agitatum ignibus acrius euadat semper
tandemque eo perducatur acuminis, vt non
nisi in parua quantitate possit adhiberi,
quando in ea obtineat vires penetrantissi¬
mas. Huius si petit causam; axioma Aristo¬
telicum inspiciet, quod habet: [GR]πάντα ὅσα πες
πέρῶται ἔγι δυνάμει θερμότητα ἐν ἀυτοῖς[/GR]. Agens
enim naturale passum sibi conforme red¬
dere satagit; & in calore igneo esse pene¬
trantem acremque naturam non est ob¬
scurum. Si idem separationem quandam
subtilissimam sine igni expetat, & quo pa¬
cto magna muriae debilis quantitas sine
sumtu posiit reuocari ad paruam; ex eodem
autore discit, aquam marinam, muriamque
terrearum partium & aquearum mistura
constantes, cereo colo segregari, ita vt per
capsae ex cera latera transsudet humor
quosus relicto sale. Compendiosiore itaque
via & minus sumtuosa ex lixiuiis eliciet sa¬
les, & ea promtius coagulabit. Ita non ne¬
gabit philosophum expertem fuisse rerum
chymicarum, cùm satis notum habuerit
quo pacto ex muria fontium, stagnorum,
fluuiorumque sal coagulando fiat. Ita enim
inquit de chaonibus: [GR]τούτου τοῦ ὕδατες ἀφρέψον¬
τος τι μέρος τιθέασι καὶ γίνεται ψυχθὲν, ὅταν ἀπα¬
τμίσι[/GR]