821
178 APPEN. AND. LIB. D.
eius artis vituperium, cuius honorifico ti¬
tulo gaudere instituisti. Sed quam tu ma¬
chinaberis defensionem? Iam tertio edi¬
tum est volumen tuum panacearium. Si
non sunt domi meliora; vita publicum, &
quiesce. Alleuisti marginibus dicta bi¬
blica, quibus comprobes adiumento spi¬
ritus vitae adiuuari totum, omnesque sa¬
nari morbos. Si Theologi obseruarint,
parùm aequam tibi fuisse Dianam, id est,
insaniuisse te dicent, iubebuntque vt
prius conualescas mente, quam ad pu¬
gnandum prosilias. Maximo enim insci¬
tiae ridiculae laboras morbo. Spiritus vi¬
tae, quem a tua panacea curari fingis, non
est ille quem sacrae literae homini tribu¬
unt. Aristotelem citas. Quin tu abstine
manus ab eius mysteriis. Nimis crassa ti¬
bi ad eius subtilitates est Minerua. Iura¬
rim te in aere boeotum enatum. Obiicis
medicis paralogismum geminum, in quo¬
rum vtroque tantum confidis, quantum
castro munitissimo, adamantinoque. No¬
li errare. Vterque est stramineus. Ocu¬
los tibi fascinat animi ignaui, & imperi¬
ti tumor. Miseret me tuae simplicitatis.
Num inter pueros lusus instituisti, & illis
par impar iocularia temeritate oggan¬
nire? Sed non credis mihi. In arenam es
ducendus.
Sic