337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 257
euenta occulta mirabiliaque, sed remedio¬
rum ad quintam essentiam adductorum pro¬
digiosam efficaciam. Non possunt carere tan¬
to autore chymici. At non semper videtur
loqui Paracelsicè. Quocirca vt & Paracelsi¬
tis honorem addat, diuidunt illum quidam in
nothum & genuinum, qua de re alibi mentio¬
nem feci. Verùm non est vt Paracelsici eo
glorientur duce. Tantum abest ab ipsorum
stolida disciplina, quantum verùm à falso, &
à spurio [GR]τὸ ευγνίς[/GR]. Nostrorum quidam con¬
iiciunt eum, quanquam nec exercuerit chy¬
mian nec descripserit, tamen non fuisse eius¬
dem imperitum, propterea quod consenta¬
neum sit à Salomone scientiam ad ipsum per¬
uenisse. Sed non opus est disquisitione mul¬
ta. Cum chymiae fundamenta sint eadem
cum naturae primordiis, nec dissentiant ab
axiomatis verae medicinae: concedenda se¬
ni nostro est, si non singularis notitia [GR]καὶ χεi¬
ροτεχνία[/GR]; attamen vniuersalis scientia, &
principiorum intellectus. De Galeno res
est contentiosior. Omnia videntur conce¬
dere posse Paracelsitae. Galenum quid chy¬
miae cognouisse, donare neutiquam pos¬
unt. Cùm hoc est bellum planè [GR]ἀσπονδον[/GR]. Ex
reliquis chymicis, quos veros appello arti¬
fices, vt discernantur à vesania Paracelsica,
non desunt, qui & huic tribuunt pluri¬
num, idque non immeritò. Si enim Gale¬
lus non tantum Hippocratis est fidelissi¬
mus
R