337
256 EPIST. CHYMICARVM
festandi experiundique & comprobandi oc¬
casione ad eam constituendam liberaliter
elargientem, confitemur rectè: sed cum
posterioribus seculis prauitate hominum
& poenis partim fuisset obscurata; partim
dispersa, adeo vt penè noua fuerit ad inue¬
niendum obseruatione opus; quandoqui¬
dem & in Aegypto vetustissima disciplinarum
post orientem nutrice, vt ex Herodoto vi¬
dere est, nihil admodum egregij de ea con¬
stitutum legitur, & Homerus tempore Tro¬
iani belli chirurgian potius excultam me¬
morat, quam partes alias; Hippocrates au¬
tem Cous in Graecia primus extitit, qui prae¬
cepta per manum quasi à familiaribus &
liunde accepta, suisque animaduersionibus
& experientia aucta, stabilitaque conscri¬
psit, & in artis quodammodo corpus rede¬
git: haud stultè nos facere opinor, cum ad
illum principem scientiae medicae consti
tutionem reuocamus. Hic, quae reliquis
scripta posteris, ita vera solidaque deprehen¬
duntur, vt, cum omnia vetera arroserit Pa¬
racelsus, iusseritque se sequi antiquos & no¬
uos; tamen Hippocratica quaedam non au¬
sus fuerit improbare, quanquam ea nege[unclear]
Galeno intellecta. Eiusdem sententiae est &
Raimundus, qui interpretaturus illud [GR]θε[unclear][/GR]
in morbis, non erubescit illum senem in chy¬
micum transformare, qui ista voce notaue¬
rit non morborum causas, conditionem [unclear]
euen¬