821
184
LIBER
ANTIGRAMA¬
NIORVM.
LAVDABILE in primis eo¬
rum studium est, qui, dumab¬
strusorum noscendorum cupi¬
ditate in difficilia iudicatu
incidunt, sibi comperta in
medium proferunt, problematiceque dis¬
ceptanda ingeniosis obiiciunt, vt quod vnius
sagacitas inuestigare nequit, id multo¬
rum spectatis diuque examinatis sententiis,
seu certum firmumque, seu aliqua saltem
veri probabilitate fultum perueniat ad po¬
steros. Sed nec hi inepte faciunt, qui per
manus tradita dogmata vberiore diligen¬
tia, iudicioque exactiore, quandoqui¬
dem cognoscendo res naturales, nullorum
temporum ingenia fere sibi satisfaciunt,
semperque nepotum experientiae confir¬
manda, inuenta sua relinquunt priores, ex¬
cutiunt, & ad veritatis legem reuocata
axiomata denuo spectant. Ita enim eue¬
nit, vt neque ipsi decipiamur temeritate
asserendi, neque aliorum paradoxis per¬
suasi, facile a veritate exorbitemus.
Artes inueIta artes & scientiae inuentae, excultae,
propagataeque sunt: Ita sublata factionis
scepticae
Conatus
laudabilis
sciendi per
modestas col¬
lationes.
Augmentum
doctrinarum.
Artes inuen¬
tae.