AD
GEOR.
AMVVALD.
183
duo
purgantia,
vna
cum
Electario,
quod
aiunt
roborare
posse.
Iubes
purgare
quo¬
ad
satis
in
omni
morbo,
quantum
mihi
ad¬
huc
comperire
licuit.
Inde
vorare
praeci¬
pis
Electuarium
etiam
quo
ad
satis.
Et
hoc
quo
ad
satis,
permittis
non
iudicio
medi¬
ci,
sed
rusticorum
vtentium.
Nec
immeri¬
to.
Nam,
vt
perhibes,
qui
panacean
emit,
nec
pharmacopolae
eget,
nec
medico.
Tandem
deglutiunt
panacean.
Si
haec
tua
in
omnib.
est
methodus,
quorsum
illi
am¬
pullosi
&
praegnantes
fumi
de
solo
ex
pa¬
nacea
auxilio?
Difficile
est
dicere
te
hacte¬
nus
totum
decepisse
orbem.
Est
tamen
ve¬
risimile.
Ausim
pene
asseuerare,
&
louem
lapidem
iurare,
te
omnia
testimonia
ista
noua
praxi
mendacii
arguere.
Quid
autem
respondebis
tuis
paracelsicis?
Sed
cesso,
ne
tibi
fiam
Archilochicus.
Tu
te
defende
strenue,
non
tamen
oblitus
[GR]τῶν
ἔργων[/GR].
Ego
igni
veritatis
philosophico
tua
ad
purum
excocta
reddere
sum
paratus.
Vnum
ad¬
huc
addo.
Si
te
defecerit
puluis
panacea¬
rius,
à
nostro
pharmacopola
pete.
Is
vno
nummo
tantum
vendit,
quantum
tu
senis
omnibus
paribus
praeter
auariciam.
Va¬
le.
Rotenburg.
8.
Aprilis
stylo
veteri,
Anno
94.
LIBER
M
4