337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 259
hîc, vir praeclare, est sententiae? Putásne aut
Paracelsicos nobis suam artem notam vel¬
le, cum non tantum occultent eam studio¬
sius vllis eleusyniis, sed & apertè negent
margaritas suas proiiciendas nobis porcis;
aut Galenum Paracelsian [sic] exoptasse? Cre¬
diderim quidem ei veram artem quadam¬
tenus fuisse notam. Si enim vspiam eius ae¬
tate fuit; & Galenus vel formam scientiarum
& remediorum etiam in remotas terras est
persecutus: non certè fuerit eius ignarus.
Sed Paracelsica deliria quî potuit voto pe¬
tere? Sed producatur ille locus voti Galeni¬
ci. Impostores Paracelsitae ita citant eum,
quasi scripserit se omnia pericula subitu¬
rum, si quam machinam aut artem inuenire
possit, vt, sicut in lacte contrariarum par¬
tium fit separatio, ita in medicamentis idem
experiri possit. Verùm ego primum neque
votum ex Galeni verbis agnoscere possum,
neque deinde periculum, neque tandem
talem separationem qualem vsurpant chy¬
mici, licet non negem Galeno artificia simi¬
lia fuisse nota, vt nec ignota principia. Ver¬
ba in 1. Simpl. med. cap. 17. ita habent: [GR]ἐν τοῖς
τῶν ὑγρῶν φαρμάκων μάλιστα περὶ ὅξους ἡμφισβήτη¬
ται, τῶν μὲν ψυγρὸν ἐτι λεγόντων ἀυτὸ, τῶν δὲ θερ¬
μὸν, ἐνίων δὲ τιν μὲν θερμότητα διδόντων αὐτῷ τινὰ
δʼ ἀφερουμένων, ὥσπερ οἱ λέγοντες οἷνον τεθηε ῶτα καὶ
ρεκρὸν ετι τὸ ὅξος. οὗτοι γὰρ ἀπολωλεκέναι μὲν ἀυτὸ
ρασὶ τὴν οἰκεῖαν οἷνου θερμότητα, σηπεδονώδη δὲ τι¬
να[/GR]
R 2