337
260 EPIST. CHYMICARVM
[GR]να προσεληρέναι. καὶ ἔγωγʼ ἂν ἐπήνεσα τὴν γνώμὴι
ὐτῶν, κάξ ἑτοίμου προσηνάμην, καὶ συνεκινδύνευσα
περὶ τὴν ἀπόρασιν τε καὶ δόξαν, εἴτινα μηχανὴνέ¬
ξευρεῖν ἡδυνάμην, ὥσπερ ἐν γάλακτι τῶν ἐνατηον
μορίων τῆς διακείσεως, οὕτω κὰν ταῦθα[/GR]. Hęc Gale¬
nus. Cum disceptaretur de natura aceti, dice¬
rentque aliqui, quasdam ei partes inesse calidas,
quasdam frigidas, vtpote cum veluti intermor¬
tuum vinum esset, in quo non planè extin¬
ctum esset seminarium caloris: Galenus
laudata hac sententia, vltrò accessit eius au¬
tores, & vnà cum illis periculum fecit atten¬
tando possétne inuenire artificium quod¬
dam, quo segregarentur eius partes calidae
à frigidis eo modo quo euenit in lacte. Hanc
esse mentem Galeni ad verbum expressam
qui non videt, non intelligit Gręcè loquen¬
tem. Hìc vbi votum? vbi discriminis & pe¬
riculi sponsio? vbi separatio chymica? Tale
quaerit artificium segregationis, quale est in
lacte. Huius tres sunt substantiae. Vna pin¬
guis, quae vel sponte emergit, absque vlla
arte. Alia ferosa; tertia terrea, vt caseus, quae
duae separantur vi aceti, aut coaguli simi¬
liúmve, quanquam diuturnius asseruata item
secedant vltrò, & cum calefacta pani affun¬
duntur, modo lac non sit recens, non vnà
manent. Itáne chymici segregant? Dicit
quidem Galenus in aceto nec inuentum
esse quippiam tale, quale in lacte, neque
uidenter demonstrari posse; at vbi negat
segre¬