867
Frigidis renum
& vesicae affec¬
tibus idonca.
Acetum vesicae
non conuenit.
Vteri calidis mor¬
bis accommoda
428 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
gidis ex vsu sunt? GERON, Saxisraga, betonica, abrotanum, pim¬
pinella, vrtica, scolopendrium, eruca, tribuli marini: radices eryn¬
gij, paeoniae, saxifragae, rusci, asparagi, petroselini, foeniculi, sesele¬
os, vrticae, petroselini: fructus capparis, baccae lauri, cicera, na¬
sturtium, seu cubebae, baccae iuniperi: flores genistae, hyperici:
cortices capparis, & propè omnia calida, quae iocinori lienique
conueniunt: exempli gratia.
SERAPIVM AD FRIGIDOS CRASSOSQVE
humores, qui meatus renum & vesicae obstruunt.
Corticum radicum apij, petroselini, foeniculi, intybi, radi¬
cis eryngij, glycyrrhizae, singulorum semuncia: absinthij, cassutae
singuli manipuli: adianti, saxifragae, singulorum manipulus di¬
midius: seminis anisi, faeniculi, apij, eupatorij, singulorum drach¬
ma semissis: baccarum iuniperi pugillus: vuarum passarum acinis
exemptis vncia: florum genistae pugillus: decoquantur in aqua
ad tertias. Iuris colati librę, addatur zaccari libra: fiat apozema
clarum, quod aquę cinamomi destillatitię vncijs duabus condia¬
tur. Quatuor vncię manè per dies aliquot exhibeantur.
OBSERVATIO.
Cùm vesica crassis humoribus grauatur, ea quę incidunt
exhiberi citra acetum debent. vbi verò summa necessitas, ma¬
gnaque obstructio vrget, tum etiam valdè aperientibus, & oxyme¬
lite vti cogimur: quia in illa vis aceti iam percocta est, antequam
ad affectam partem perueniat, & pituita crassa lentaque, illius acri¬
moniam obtundat. MATHETES, Quę talidis vteri morbis pro¬
sunt? GERON, Agnus castus, plantago, nymphęa, salix, scolopen¬
drium, polygonium, semperuiuum, acidula: radices symphyti, in¬
tybi satiui, quę scariola dicitur: fructus gallę, ribes: flores vtrius¬
que stęchados, balaustiorum, rosarum, nymphęę, & propemo¬
dum illa, quę renes refrigerant, & menses supprimunt.
SERAPIVM AD CALIDAM VTERI INTEM¬
periem & inflammationem.
Scolopendrij, polygonij, oxalidis, singuli manipuli: radi¬
cum intybi domestici folijs latioribus, plantaginis, singulorum vn¬
cia: seminis vrticę, quatuor seminum frigidorum minorum, singulo¬
rum drachma: berberis, ribes, singulorum semuncia: florum nym¬
phaeae violarum, stoechados vtriusque singuli pugilli: in aqua co¬
quantur ad tertias. Zaccari libram in iuris colati libra diluito: fiat¬
que serapium lenius & clarum: condiatur santali drachma vna, am¬
bari gry¬