867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 429
bari grisei scrupulo vno. Dentur ex eo vnciae quatuor manè, do¬
nec totum absumatur. MATHETES, Quae frigidis vteri vitijs
conueniunt? GERON, Artemisia, calamintha, mentastrum, nigel¬
la, cassuta, origanum, pulegium, parthenium, ammi, balsami¬
na, rosmarinus, siler montanum, chrysanthemum, melissophyllum
sabina, nepeta: radices aristolochiae vtriusque, gentianae, valeria¬
nae, galangae, rubiae tinctorum: semina nasturtij, sesami, rutae, dau¬
ci, petroselini: cortex cinamomi: fructus, nux muscata, lupini, bac¬
cae lauri, & iuniperi: quęque renes excalefaciunt, & menstruacient.
SERAPIVM AD FRIGIDA VTERI VITIA
Artemisiae, calaminthae, origani, rorismarini, melissophylli,
singulorum manipulus dimidius: radicum rubiae tinctorum, ga¬
langae, apij, faeniculi, singulae semunciae: seminum dauci, petrose¬
lini, anisi, singulorum sesquidrachma: vuarum passarum acinis
exemptis semuncia: florum stoechados vtriusque, rosarum, sam¬
buci, singulorum pugillus: omnia decoquantur in aqua ad dimi¬
dias. Iuris colati librae, tantundem zaccari addatur, fiátque sera¬
pium spissius, quod cinamomi drachma vna, nucis muscatae scru¬
pulo, & pulueris ex ambaro semiscrupulo condiatur. Triens ex
hoc manè singulis diebus aegrae exhibeatur. MATHETES, Quae
calidis articulorum vitijs auxiliantur? GERON, Psyllium, lactuca
semperuiuum vtrunque, myrtus, mercurialis, portulaca: radices
pentaphylli, intybi vtriusque: ex fructibus pruna, pira: ex semini¬
bus, plantaginis, lactucae, portulacae, ordei: ex floribus rosarum,
nymphaeae. MATHETES, Quae articulorum peculiaria habes sera¬
pia? GERON, Nulla sanè ipsorum, sed humorum potius, qui ad
eos confluunt. Etsi verò serapia ex stoechade, similiáque praescri¬
bantur, quę articulorum affectibus vtilia videntur: tamen non
horum, sed pituitae eos generantis gratia offeruntur.
OBSERVATIO.
Diligens cura adhibenda est, vt serapia commoda in articu¬
lorum vitijs offerantur: obseruandumque calida an frigida sit
morbum efficiens materia: diffluatne ad partem affectam, an in
eam sensim citra defluxionem iam decubuerit. Nam si morbus
pituitosus ex illa fiat, nulla medicamenta, quę vel nimium exte¬
nuant, vel abstergunt, serapijs sunt admiscenda: vt quę defluxio¬
nes augeant: neque illa antea dare conuenit, quàm materia in par¬
te aliqua constiterit, aut sit assumpta. Tunc itaque serapia siccan¬
tia, & leuiter astringentia, vt ex rosis siccis, aut myrtis vtiliter da¬
ri poterunt: ad calidum quidem, & tenuem humorem, id quod
f 3
Vteri frigidos af¬
fectus quae curent.
Articulorum ex
calidis humori¬
bus laborantium
remedia.
Syrupi articulo¬
rum dolentium.
Animaduersione
cessaria in articu¬
lorum doloribus.