337
262 EPIST. CHYMICARVM
stotelis de putredine est commentatus? Ec¬
ce iterum [GR]λόγῳ[/GR] & arte habuit, quod opera¬
rij exequuntur laborando. Contrarium er¬
go concludatur ac parachymici volunt, nem¬
pe cogitasse quidem Galenum an non ita vt
lac possint segregari succi; sed cum hoc fie¬
ri non posse videret, chymicam rationem
probè intellexisse. Sed & non adeo difficile
erat filtro elicere innatantem aquam, par¬
tesque calidas seorsim capere. Ingeniosiora
sunt chymica instrumenta. Fateor, sed non
ideo non est chymicum quid plane, si non
tam fit ingeniosè. Nihil simul inuentum vbi¬
uis & excultum est. Concedunt Paracelsitae
exemplum spagiricae separationis lac esse,
quod tamen non vsque quaque placet: qua
fronte negant Galeno notam omnem spa¬
girian? Quod autem nihil admodum dignum
chymia sit in secessu lactis arguit leuis eius
concretio, & potius confusio, quam Gale¬
nus non ignorabat. Ait enim non plane esse
[GR]ὁμοιομερὲς[/GR], quod tamen omni vero misto con¬
uenit. Donemus itaque Paracelsitis istud arti¬
ficium, & inde vtilitatem rusticamque no¬
ticiam arguamus. Galeno verò nostro tri¬
buamus aliquid sublimius & magis indu¬
strium. Haec ego iam ad te exarare volui, iu¬
dicioque submittere tuo. Non dubi¬
to quin gratum fecero.
Vale.
EPIST.