821
ANTIGRAMANIA. 195
ille iactat, adeoque eget bona admoniti¬
one; didicit. Committe ea aliis, gladium
furenti porrexeris. Gloriantur isti, sciuntque
veri chymici dictis essentiis esse paruam
quantitatem, at vires maximas; & posse
fieri vt ingerantur in corpus incaute, quod
pronum sit ad catarrhos aliaque Sympto¬
mata periculosa; Si copiam iusto maiorem
imperitus quispiam, praebuerit, aut intem¬
pestiue manum adhibuerit, an non cama¬
rinam sit moturus? Grauium peritorum¬
que in praecipiti alea est, nedum temerari¬
orum, quales sunt isti pseudochymici. Si
itaque veri medici de his ad populum, vt si¬
bi caueat, monita dederunt, non fecerunt
iniuriam Neoparacelso, sed impostorum
insidias & temeritatem pie monendo vo¬
luerunt anteuertere, & excludere. Sed per¬
gamu in inscriptione. Prima pars quaestio¬
nis propositae fuit: VELLE refutare calun¬
niam: sequitur secunda: VELLE retorque¬
re eam in ipsos. Ex hac apparet censuisse Neo¬
paracelsum se iniuria affectum. Itaque vti¬
tur forensi illa retorsione nota cuilibet ani¬
culae & scurrę, & non immerito bonis viris,
suspecta. Lacerant enim ita inter se ambu¬
baiarum collegia, nec crimina obiecta ali¬
ter purgant. In eorum numero ponamus
& hunc falsum chymicum, qui reponit ad¬
monitioni medicorum salutari plane scur¬
riliter
N 2
Periculosa
chymica, de
quo &
Zuingerus
& Arrago¬
sius.
Retorsio.