821
196 ANDREAE LIBAVII D.
riliter hoc conuitium: Vos vtimini cor¬
rosiuis, violentis, & deleteriis. Atqui pe¬
ritis medicis hoc conuitium non est. Et
fatetur Fallopius sponte. Neque enim
tuntur inartificiose & imperite: Et vtun¬
tur violentis, corrosiuis, deleteriis non
actu ipso in corpus humanum impacto,
nisi forte violenta extrema extremis sunt
opponenda, veluti cum immedicabile
membrum resecandum, &c. Sed alia cum
suo adhibita modo corrodant, corpori
tamen humano, interuentu vsus medici,
sciunt ea innoxia esse, veluti sal testas labe¬
factans & putridas carnes exedens, perite
comestus innoxius est, perinde vt & ace¬
tum, verberum, & limoniorum succus
cum aliis. Nec de deleteriis dubitant ex
arte datis. Ita enim cum theriaca viperas;
ita alias opium & reliqua praebent ad do¬
lores ventriculi, & alia cum salute praesen¬
te. Itaque retorsio ista veris medicis per se
nihil invret maculae. Verum statim prima
fronte ex verborum virulentia iudicat le¬
ctor malo animo eam institui. Itaque sine
malicia & calumnia non est futura. Ex tali
enim fonte tales diminant aquae.
Sed & primo aspectu deprehenditur in¬
anis & vana. Cum enim non calumniose
exceptus sit ille, & crimen malae suspicio¬
nis auxerit mendacio: cadit vis retorsio¬
nis,
Corrodenti¬
um vsus.
Deleteriae.
Scriptum
Paracelsici [sic]
virulentum.
Retorsio in¬
anis.