337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 267
stum & tactum proximè odorem & colo¬
rem. Inueniet hinc quod nam elementunm
& quod elementare; & hoc vel proximè vel
remotè. Quae ergo in aërem, quae in
quam, terramve possint aptè deduci, noue¬
rit simul. Ita discernet inter oleosa, spirituo¬
sa, odorata, sapita & caetera. Si deprehendet
vni plures adesse [GR] δυνάμεις [/GR]; nec tamen sepa¬
rare volet crassa à subtilibus; quanam for¬
ma commodè possint donari per artem de¬
liberabit. Adiuuat hanc considerationem
rendi artificium. Si enim calidum siccum requiras;
non, studebis aquae si penetrans: negliges
crassum & sic deinceps. Vbi certus es de ra¬
tione vsus; ars monstrat operationem & proae¬
resin dirigit. Ita in mistis sunt duo corporis
principia, quae possunt inde exire denuò.
Haec in se mutuo transmutari queunt. In mul¬
tis sunt diuersae humiditates, vt in plantis &
animalibus In radicali crasis cum virtute speci¬
fica consistit. In elementari parum inest. Plus in
alimentaria quae iam immutata est quodam¬
modo. Ita discretę sunt crases ossium, carnium
& reliquorum. Obseruatum item est quaedam dura¬
re, quaedam fugere certo apparatu; Quaedam sic
elici, quaedam aliter. Omnino pondus, lenitas,
raritas, crassities, & reliquę affectiones mo¬
nent, sitne calx & sal, an humor efficiendus,
calx etiam & sal promte abeunt in liquores. Itaque
per ea ad hos iter est. Ita considerabitur fortis
mistio & leuis; fixitas & fugacitas homoeo¬
meria