ANDREAE
LIBAVII
LIB.
I.
269
&
à
clarissimo
Scholtzio
cum
Cratonianis
editam,
legi
de
chymicis
quaedam,
quorum
explicatiorem
doctrinam
tu
proculdubio
qui
eius
viui
mentem
cognouisti,
probè
te¬
nes,
quamque
vt
mihi
communices
per
hu¬
manitatem
tuam
te
rogo.
Videri
is
sibi
scri¬
bit
vt
in
animalibus,
sic
in
plantis
triplicis
concoctionis
velut
effectus
quosdam
esse,
[GR]χυλὸν
χυµν
ὸπὸν[/GR],
licet
in
aliis
appareant
ma¬
gis,
quorum
singulis
suus
insit
spiritus:
sin¬
guli
etiam
solidae
parti
tanquam
carnibus,
&
ossibus
inhaereant.
Exempli
loco
addu¬
cit
vinum,
quod
ratione
partis
spirituosae,
spiritus
reficit:
respectu
[GR]
ὅποῦ
[/GR]
terrei
penetrat
suo
modo
&
deterget:
respectu
[GR]γυλοῦ
κὶ
γυμοῦ[/GR]
sic
nutrit,
quia
orta
à
principiis
vim
attestan¬
tur
suorum
principiorum,
&
ex
tribus
illis
humoribus
quidam
terrae,
alius
aquae,
ter¬
tius
aëri
proportione
respondet.
Addit,
quod
horum
ipsorum
singuli
rursus
à
reli¬
quis
separati
in
partes
alias
iisdem
princi¬
piis
respondentes
separari
à
natura
possint
argumento
chymicae
analyseos.
Haec
Zvin¬
gerus.
Non
est
obscurum
irrepsisse
in
chy¬
mian
prauam
quandam
libidinem,
igno¬
rantiaeque
turpissimae
praetextum,
dum
qui¬
uis
delirus
ollis
igneque
chymico
res
aggre¬
di
coquereque
sine
modo
annititur,
&
quic¬
quid
forte
prouenit,
id
ad
peculiarem
redi¬
git
classem,
cum
magno
supercilio
de
nouo
inuento
sibi
gratulatus,
gloriatusque.
Huic
vitio