337
270 EPIST. CHYMICARVM
vitio occursurus ille philosophus naturae
fontes monstrat, & terminum quo sit con¬
sistendum ita vt quicquid fit vltra praescri¬
ptum naturae, id ab arte tanquam alienum
adulterinumque exulare iubeatur. Sci¬
psit pridem Hippocrates in corpore no¬
stro tria esse; spiritus, humores & solida,
quibus inseruire necesse est omnia quae fo¬
ris in eius accersuntur auxilium. Tanquam
enim terminus rerum post Deum sit ho¬
mo; omnium naturae proportione respon¬
dent humanae. Itaque & in externis est pars
spiritalis; est humida; est solida; & spiritus
resident in humoribus, humores infigun¬
tur solidis, vt ita haec sint substrata omni¬
bus. Humores autem non sunt vniusmo¬
di, sed triplices ex distinctione Zvingeria¬
na, quos & ipsa experientia in plantis &
nimalibus obseruat. Hinc euenit vt & spi¬
rituum genus sit triplex, vnicuique inex¬
istente suo. Omnis item humor inexistens
corpori non est simplex sed mistus. Ita¬
que artificio separatorio ex quolibet prin¬
cipia possunt elici corporea, quae respon¬
deant naturis elementorum nempe ter¬
rae, aquae & aëri. Probè sanè videtur sub¬
ducta ratio esse, & inuentus chymicarum
essentiarum numerus. Pars enim solida,
cum non tantum constituta sit principio
ex humoribus sed & nutriatur iisdem po¬
tissimumque chymo, ex quo transmutat sit