821
198 ANDREAE LIBAVII. D.
nat homo conscius sibi malefacti. Itaque &
conuitium illud calumniae auertit à medi¬
cis in seipsum, contestatus illud obiectum
non fuisse crimen nec calumniam, sed pu¬
ram putam veritatem, quae retorqueri non
potest. Ita se confundit in ipso titulo. Nec
iuuatur istis horrendis effectis: vires ae¬
grorum opprimunt &c. Notum enim est
vel plebeis, nec crudorum, nec feculen¬
torum nec exoticorum medicamentorum
hanc per se vim esse, propterea, quod &
multi cibi tales comesti nihil inferant
noxae: Medicamenta vero oporteat non
semper coqui foris, at in corpore etiam
mnino non. Quod enim coquitur non
raro vim perdit. Quod natura domat in¬
tus coquendo, id principium transmutatio¬
nis ad substantiam accipit, cuius gratia non
medicinae dantur, sed nutrimenta. Hoc
adeo verum est, vt etiam physicus loco
axiomatis [GR]ἀυτοπίστου[/GR], posuerit cum scripsit;
[GR][unchecked]φάρμακα ἀπεπτά ὅστι καὶ οἷα κρατεῖν, ἀλλὰ μὴ
κρατεῖσθ[/unchecked][/GR]. De feculentia redarguent Nco¬
paracelsum vel heluones, quanquam in
Medicos iniurius est hoc ipsis tribuendo,
qui quaecunque praeter naturam adhae¬
rent medicinis, ea ante vsum remoueri
diligenter curant. Quae vero naturaliter as¬
sunt, ea non semper aut posse aut debere
tolli longe rectius Paracelso intelligunt.
De
Oppressio vi¬
rium aegro¬
torum.
Medicamen¬
ta non omnia
foris coquen¬
da.
[GR]πρόβ. μ. β.[/GR]
Non semper
& omnia ex¬
trahenda.