821
ANTIGRAMANIA. 197.
nis, ipseque author calumniae arguitur.
Veruntamen retorsionis formulam & ar¬
gumenta expectabimus; Huius summa
comprehenditur porro his verbis. In qua
multis argumentis & rationibus probatur.
Quidnam? Quod nihil aliud agant, quam vt
vires aegrorum crudis, feculentis & exoticis
suis medicamentis frequenter opprimant,
naturae bellum inferant, eamque oppu¬
gnent. Nominauerat ante quosdam Ga¬
lenicos, pseudomedicos, & logiatros. Hi
si quid tale committunt, quod aduersatur
saluae professioni, iure erant admonendi
officij; at non a Neoparacelso, cui non res
medica iudicanda erat commissa, quan¬
quàm si Theologice id fecisset, erat extra
culpam. Verum totam Galenicam scho¬
làm summosque in ea, medioxumos imos,
professores exagitat, suisque impetit con¬
uitiis. Non itaque sic est dimittendus.
Deinde retorsionis vis est, idem inge¬
rere in aduersarium quod ab eo profe¬
ctum est, & par reponere pari. At legule¬
ius hic ius non bene didicit, nec bene in¬
ter ambubaias est versatus, dum retorquet
non violenta, corrosiua, deleteria, sed
cruda, feculenta, exotica, idque sensu
Paracelsico de integris naturis, vt in culi¬
nam quoque venire solent.
Haec est [GR]ἀυτοκατακρισία[/GR]. Seipsum dam¬
nat
N 3
Crimen Ga¬
lenicorum.
Retorsio in¬
epta.