337
272 EPIST. CHYMICARVM
nim ita veniunt commodè tum ad elabora¬
tionem, tum ad vsum; sed liquidae consi sten¬
tiae vultu, eoque duplici, vaporoso scilicet
& halituoso; illum aquis annumerem; hunc
oleis. Quoniam autem etiam in apparatu
extractioneque non segregantur aut seor¬
sim exeunt humores, sed cum parte solida
magna ex parte coniuncti, nisi quod elemen¬
tarem aquositatem vaporosamquè inter¬
dum ante opus detrahimus exiccando: prę¬
ter tres illas substantias, aquam scilicet,
leum & salem, constituenda est quarta, quam
aliqui extractum vocant, omnem rei vim
continens, quandoquidem & salis plurimum
& aquae & olei adhuc commista & naturali
crasi donata, secum vehit, & sic ab essentia
totaque natura non distat, nisi quod haec est
subtilior & multiplici industria magis ela¬
borata, vt quintam naturam referat sui &
nobilitate & perpetuitate; extractum verò
corpulentius, crassiusque est. Quinario
taque iam numero ex his principiis omnis
chymicae elaborationis comprehendetur
ratio, quod quidem attinet finem artis prin¬
cipalem. Nam quae ministrant his, vt men¬
strua, lixiuia & similia, obiter accedunt; &
sic aqua oleum sal essentia extractum
chymicam absoluent disciplinam. Ostendit
idem etiam vsus. Nam aqua inseruiet omni¬
bus, in quibus abluendùm est, detergendum,
humectandum, refrigerandum. Oleum,
quia