337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 271
fit [GR]ὅπὸς[/GR]; si resoluatur praebet initio aqueam
eamque elementarem humiditatem, quam
chymici appellant phlegma interdum. De¬
inde exhibet oleosam substantiam humori
radicali congruam, & tandem, salem. Oleum
autem duplicis est naturae. Quoddam enim
aëreum est, quoddam igneum. Itaque hinc
apparet, quod aqua chymica oleum & sal,
in ipsa natura sint fundata, quae cum etiam
principia & elementa vocentur propter vir¬
tutis diuersitatem & consistentiam; constat
non quidem principaliter, analogicè tamen,
& [GR]ἐπομένως[/GR] etiam elementa spectari à chy¬
mico. Hinc discimus operationem circa ele¬
mentorum separationem non distare à re¬
solutione in aquam, oleum & salem. Sequun¬
tur humores triplices. De his ait idem autor
quod similiter possint resolui. Verum cum
nondum sint ita perfectè excocti, sicut partes
solidae: sunt enim harum gratia, & ad harum na¬
turam tendunt, nisi forte excipere [GR]ὁπὸν[/GR] ve¬
lis, qui tamen, si pinguedini & adipi respon¬
det, non potest eximi nutrimentorum classe:
Ideo minus elaboratas essentias praebebunt;
& hic quidem etiam non sine discretione.
Chylus enim crudior est chymo, & hic non
ita coctus, sicut [GR]ὁπός[/GR]. Vnde patet optimam
vim expectandam esse ex solidis; proximam
ex opo tertiam è chymo, vltimam chy¬
lo. Quod spiritus attinet, quoniam à chy¬
mico non petuntur in sua forma: neque
nim