867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 431
SYRVPI PVRGANTES.
GERON, Vbi humorum materia, tum vera tùm spuria, cru¬
da adhuc est, superioribus ad concoctionem promouendam ido¬
neis vtor: vbi verò iam concocta, aut putris, vel semiputris exi¬
stit, ex qua morbi, vti febres, generati longiùs prorogari solent, pur¬
gatorijs. Ea commodè ex concoquentibus, siue praeparatorijs fi¬
unt, si medicamenta addas cuilibet humori educendo accommo¬
data: pituitae quidem plures ficus, & vuas passas, si obstructiones
quoque ex ea factae vrgent: medullam cnici, bessis instar, & aga¬
ricum, si aeger minus delicatus, magis autem pituitosus, & frigi¬
dus existit: humori melancholico polypodium quercinum, se¬
nam, epithymum, cassuthae semen. His omnibus mercurialis her¬
ba adiungi potest, nisi ventriculus valdè laboret: bili expurgan¬
dae conueniunt pruna, myxaria, eáque copiosiora, nec non pal¬
mulae Indae & Rheubarbarum, aut succus rosarum, aut serapium
exeorum diluto. MATHETES, Singulorum exempla proferas.
GERON, Quanquam supra nonnullos concoctorios recensue¬
rim, quibus purgantia addi possent: tamen hîc etiam aliorum
formulas describam.
SERAPIVM AD PITVITOSOS HVMORES
spurios, & febres inde ortas.
Radicum apij, faeniculi, petroselini, sordibus expurgatorum
singulorum drachmae tres: hyssopi, origani, calaminthae, singulo¬
rum manipulus dimidius: seminis cnici vnciae tres: polypodij
quercini recentis vnciae duae: anisi, santali, ameos, singulorum ses¬
quidrachma: glycyrrhizae rasae drachmae tres: vuarum passarum
exemptis acinis semuncia: trium florum communium, qui cordi
attribuuntur, singulorum pugillus: decoquantur in aqua fonta¬
na, quanta satis est, ad tertias. Agarici recenter in pastillos redacti
vnciae duae, in iuris colati libra macerentur: ab horis decem excre¬
menta colo eximito, exprimitóque: deinde syrupi violacei, Bizan¬
tini, zaccari optimi, singulorum vncias quatuor adiungito: om¬
niaque ad syrupi perfecti formam coquito: & cinamomi drachma¬
& ligni alomnes scrupulo imbuito.
OBSERVATIO.
Syrupus hic instar sescunciae, cum dupla portione mulsae
vel alterius decocti porrigitur. Atque potio eius, quarto, aut quin¬
to quoque die repeti potest: totus autem sex, aut septem vicibus
absumetur. Caeterùm licet etiam, pro vt illum vel copiosiorem,
vel contractiorem efficere voles, medicamenta purgantia augere
f 4
Syrupi purgan¬
tes quando &
quomodo suma
muntur.
Quae singulos hu¬
mores purgent in
syriupis: