867
Syrapijs quando
vtendum.
Mensurae huius
serapij ratio.
Syrupi qua men¬
sura exhiberi de¬
bent.
430 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
paratur ex papauere, ex ziziphis, cum decoctis, & aquis astrigen¬
tibus. Quod si verò humor sensim in parte aliqua coaceruatus
sit, serapium ex stoechade, melle scillitico, & oxymeli, cum decocto
iuae, arthriticae, saluiae, pulegij, vel betonicae conuenit. MATHE¬
TES Quando serapia dilutiora, aut spissiora exhiberi debent?
GERON. In totius quidem corporis affectibus, febribusque, post
vniuersam illius euacuationem, tum eam quae per sanguinis mis¬
sionem, tum illam quae per medicamenta purgantia absoluitur:
aut in declinatione ipsarum, praesertim quarum materia partim
per secessum, partim per vrinas extrahi debet. Quando igi¬
tur febris aegrum adhuc infestat, & obstructiones quaedam sunt
reliquae, non quaelibet radices adhibeantur: sed quę citra calfacti¬
onem aperiunt, recrementaque per membra idonea expurgant,
ita vt nulla offendantur: sicut in hoc proximo videre licet.
SERAPIVM APERIENS CITRA CALO¬
rem, excrementaque enacuans.
Radicum asparagi, vel graminis, vel oxalidis, vel plantagi¬
nis, vel cichorij vtrcia, vel drachmae duae omnium, vel singulo¬
rum semuncia: intybi vtriusque, buglossi, cyrsij, hedypnoidis, adi¬
anti singuli manipuli: quatuor seminum frigidorum maiorum
singulorum drachma semissis: seminis apij, petroselini, anisi, singu¬
lae drachmae semisses: trium florum communium, singulorum
pugillus dimidius: decoquantur in aqua ad tertias. Syrupi aceta¬
ti simplicis quadrantem in iuris colati libra diluito: zaccari quod
satis est admisceto: datóque potui. MATHETES, Quae est serapi
istius misturae ratio? GERON, Quia ad vrinas ducendas magis
idoneum est. maiorem enim illorum, quę ipsas citant, quàm quae
aluum soluunt, copiam recipit. MATHETES, Qua mensura serap¬
um, & id genus alia, ad singulos humores praescribi debent?
MENSVRA SYRVPORVM EXHIBENDO¬
rum, quae [GR]δόσις[/GR] graecè, dicitur.
GERON, Duarum vnciarum instar, vel cochlearia tria, cum
duplodecocti glycyrrhizae, vel ordei, vel vuarum passarum, vel
anisi, vel oxymelitis simplicis, vel hydromelitis, vel aquae stilla¬
titiae, vt fumariae, & aliarum. Tota itaque potio quincuncem, vel
selibram continebit. Verùm ea dosis, pro aegrorum natura, auge¬
ri, vel minui potest. nam qui bibaciores sunt, maiorem postu¬
lant: qui verò parùm bibere consueuerunt, & qui ventriculum
habent debiliorem, exiguam. MATHETES, Quando, & quomodo
honoratissime Geron serapia ista purgatoria efficere soles?
SYRVPI