337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 281
oculis cum admiratione intuentibus extractum
è ventre lapillum semiabsumptum: mures ro¬
dunt ferrum: formicae Indicae aurum in ci¬
bum comportant: inuenta & aurea mone¬
ta est, quae cum aliquandiu in humano ven¬
triculo & intestinis latuisset, in valde tenuem
lamellam signo extrito abiit: Struthionem
penè ipsam vincere admirationem fama est.
Tradunt enim aliqui non aurea tantum &
argentea hunc deglutire & concoquere,
(quanquam aliqui eludant obseruationem)
sed & ferrea & lapidea. Haec quinam ignis
elementaris pręstare queat? A quonam vn¬
quam absumpta digestaque terra est? Non
absque re itaque chymici id quo metalla
domantur, voranturque & digeruntur ita
vt in succum partim abeant, partim cineres,
ventriculo struthij adaequarunt, sumtamque
inde appellationem huic tribuerunt. Est id
non aqua caustica, quam fortem appellant;
non spiritus acer, nec flamma vulgaris, sed
ignis gehennae, qui nulla re domitum aurum,
omnique flamma naturali superius adeo
vincit, soluit & mutat, vt de tota sui decedat
natura, inque principia redeat, ex quibus est
procreatum. Opinantur aliqui spiritum sa¬
lis tartarei, cuius ope per aquam viuam mi¬
neralem, in hydrargyron mutatur aurum &
argentum, ita appellari. Sed quia hinc non
prodit seminarium principium, & nutriti¬
uum; non consentit cum re ipsa. Venter
stru¬
S 5
Aristoteles in mi¬
rab.
In Cypro di¬
cunt m[unclear]s
ferrum co¬
medere.