337
282 EPIST. CHYMICARVM
struthionis est mercurius philosophorum
ex crudo fabrefactus, quanquam & corpo¬
rum mercurius mineralis ita soleat appel¬
lari. Sed is principaliter notatur, & addita¬
determinatione, qui in terra crescit, solet
distingui. Non negem athannorem seu fur¬
num arcanorum etiam isto vocabulo desi¬
gnari; sed is non est sine hydrargyro philo¬
sophico. Quid tu hic Platere? Acúne rem
tango? Nitor coniecturis non friuolis. Ve¬
runtamen si tibi erudiendus videor, non ae¬
gre feram. Ita de astro chymico sententia mea
est, quod nihil sit aliud quam essentia cuius¬
que rei extracta & coelica puritate efficacia¬
que, quantum concessum est rei elementa¬
ri, imbuta. Vnde astrale, quicquid astrorum
naturam imitatur eum in modum elabora¬
tum. Non desunt qui in omni elementari
liquid de ipsa coeli substantia inesse dicunt.
Hoc cùm separatur ab elementis, non imi¬
tatione sed natura propria coeleste esse vo¬
lunt, argumento quod Plato in lucentibus
coelestem agnouerit igniculum. Sed ego de
his quod pro certo affirmem non habeo. Ti¬
bi si quid est explorati, quaeso ne me
caeles. Valetudinem cura di¬
ligenter.
EPIST.