821
212 ANDREAE LIBAVII D.
Silere me non oportuit, inquis: Argu¬
mento: Quia: Nulla poenitentia medi¬
corum videtur.
Tetrius calumniantur illi:
Animos ęgrorum à spagiricis auocant:
Iusserunt viri clari, docti, magnifici:
Id cedit ad proferendam in medium
veritatem oppressam calumniis: Et ad¬
imit aegris dubitationem vtri parti me¬
dicorum debeant adhaerere. Haec sunt
tua argumenta.
Sed primum quaestio illa tua bene sagi¬
nata est maledictis. Dum enim silere pos¬
se negas; loqui proponis. At non loqueris,
sed linguam maledictis & conuitiis, qui¬
bus diu fuit onerata, exoneras. Itaque sta¬
tim in thesi haeres. Primum argumen¬
tum impingit turpi non caussae elencho.
Quid enim ad te medicorum impoeni¬
tentia? Et vbi nullum erratum erat, qui
locus poenitentiae ibi fuit? An ad te
Theologum poenitentiarium accedere,
culpamque tui laesi deprecari debuerant?
Imo si mansisses Theologus, forte hoc fa¬
ciendum fuerat. Ad apostatam accede¬
re formidarunt. Indignus enim Christo
es, vt qui semel manu ad aratrum Eccle¬
siae posita, respexisti non modo, sed &
professionem abiecisti. Itaque te audire
non potuerunt.
Argu¬
Paracelsici
non dispu¬
tant sed in¬
sane conui¬
tiantur.