821
ANTIGRAMANIA. 215
impuro segregaretur, profanare ausis.
Quartum refutabit euentus rei, & iam
hoc ipso tuo scripto contrarium compro¬
basti. Si quis enim tuae medicinae hacte¬
nus aliquid tribuit; is impuritate tua com¬
motus, ei plane valedicet. Idem non iam
dubitabit amplius vtri se adiungere de¬
beat; cum viderit te pseudochymicum tot
portentosis maledictis vetustam artem in¬
cessere, idque solum; cum non poterit cre¬
dere totum orbem aberrasse tanto tempore;
videat autem, veram Chymiam accessione
sua veterem [GR]θεράπειαν[/GR] locu pletasse; ita vt
multo rectius a Galenicis tractari possit,
quam tuo ministerio; quo animo is sit fu¬
turus cogita. Sed Vatem hic ex parte
gisti. Dum enim dicis dubium exemtum
fore animis; non falsus es. Nam te reli¬
cto cum tua Spagiria ad veterem medici¬
nam redibunt absque vlla haesitatione.
Itaque scient etiam hoc, sibi rectius in
posterum consuli, quam hactenus fa¬
ctum abs te est.
Hic tamen monendi mihi estis medici,
ne patiamini socordia vestra, & incuria
in minore dignitate apud vos esse Chy¬
miam veram, ex qua praeparatoriae me¬
dicinae nagnum extitit ornamentum,
quam alias [GR]θεραπέύσεως[/GR] partes. Extrahite
illam ex latibulis domesticis; & Seplasia,
eique
O 4
Vtri sectae ae¬
groti se de¬
beant com¬
mittere.
Chymia ac¬
cessit ad ve¬
terem medi¬
cinam, vt fa¬
mulae.
Ad medicos
de Chymia
excolenda
studiosius.