867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 433
Ne autem mireris, quòd minus ex glycyrrhiza syrupus recipiat, si
pituita esset educenda aut obstructio reseranda. nam ipsa abster¬
git, & cum zaccaro aliorum amarorem contemperat. Pruna ve¬
ro, myxaria, & palmulae Thebaicae inditae sunt, vt bilis acrimoni¬
am obtundant, purgéntque. Vuae autem passae pauciores: quia
cùm dulces sint, iccoris naturam, praesertim integrae corrobo¬
rant. Anisum ad flatus discutiendos rectè hîc additur, & aliâs cùm
ex radicibus, herbis, & fructibus humidis decoctum paratur
qui plaerunque sint flatuosi. cùm enim medicamenta, qui¬
bus Hippocrates odorata semina adiungi praecipit, tùm sena tor¬
siones in ventriculo excitare solet: semper anisum, aut foenicu¬
lum adijcere consultum est. Porrò semen enici, & sena, licet huic
syrupo minus accomodata videantur, triplici tamen ratione in¬
dita sunt: vna, quòd nullus syncerus & purus in corpore nostro
humor inuenitur: altera, quòd bilis, si pituitae mixta sit, difficilli¬
medicamentis cholagogis trahatur. At si minor agarici & cni¬
ci medullae copia, succo rosaceo, vel scammonio adiungatur, mul¬
faciliùs tamen ea recrementa purgantur. Tertia, quod bilis, si
quotidie am natura per intestina excernatur, in corpore non redun¬
dat. Cùm autem vesicula eam a iecore non attrahit, nimirum ob¬
structa, aut cùm ad intestina non transmittit, tunc in corpore re¬
tinetur: quare medicamenta pituitae purgandae, & obstructio¬
nibus reserandis dicata, bonaratione syrupo ad bilem euacuan¬
dam inscripto adijciuntur: nempe medulla cnici, vt quae iecur ob¬
structum aperiat, & pituitam ducat: nec non sena, quae per se pi¬
tuitosa, & melancholica recrementa purgat. Nam bilis flaua si
diutius in corpore haereat, mutatur in atram: eóque sena ad eius¬
modi humores euacuandos rectè adhibetur. Insuper omnia ista
medicamenta, si cholagogis addantur, eorum naturam induunt,
aut certè adiuuant, si Galeno credimus: qui scammonium pitui¬
tam purgare, adiecto castoreo, prodidit: quippe hoc liquefaci¬
unte calore suo pituitam efficit, vt diacrydion purget: quemad¬
modum etiam in hiera picra, alomem: modò ea addantur, quae exte¬
nuant. Caeterùm quatuor illa semina frigida maiora, serapio ideò
non sunt imposita, quòd vrinas mouere hîc non sit institutum:
deinde quòd medicamenta non sint nimium vel sicca, vel calida:
ob quae potissimum illa adijci solent: item quòd difficillimum sit
humorem per aluum & vrinas, simul & semel expurgare: quippe
alterum alteri aduersatur. Quare ijs tantum commodè imponun¬
tur, quae meatus aperiunt, vrinásque citant: nec non medicamen¬
tis ad laterum, & thoracis vitia inscriptis siccitatis eorum tempe¬
randae gratia. Nam si enula campana, iris, hyssopum, & alia huius¬
Glcyrrbiza.
Pruna.
Myxaria.
Palmulae Thebaicae.
Vnae passae.
Anisum.
Cnicum.
Sena.
Nullus syncerud
humor in corpore
nostro inuenitur.
Bilis mixta diffi¬
cillime trabitur.
Medicamenta
phlegmagoga re¬
ctè cholagogis ad
iunguntur.
Bilis flaua in
atram tempere
transit.
Scammonium
cum cesterio pi¬
tuitam purgat.
Semina quatuor
frigida maiora
quibus commo¬
de addantur for¬
mulis.