867
Semina minora
Succus rosarum.
Rheubarbarum
quando medica¬
mentorum mi¬
sturae addendum
434 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
modi extenuantia praescribantur, quae primis suis facultatibus pi¬
tuitam exiccant, quò minus ipsa ex pulmonibus & pectore educi
queat, non absurdè semina illa commiscentur. Minora quoque se¬
mina frigida hic addita non sunt, quòd magna astrictio, vt in ijs
syrupis, qui temperamenta immutant, necessaria non sit: adhaec
quòd maxima herbarum pars aliquid astrictionis habeat, sicut
uae passae, & radices cichorij: deinde quòd ea medicamenta, quae
maturè aperiunt, & valdè soluunt, huic serapio non conueniant.
At succus rosarum, vel syrupus, qui ex diluto earum admixtus est
quòd liquida liquidis magis quàm sicca congruunt, eodem modo
quo rheubarbarum ventrem soluunt. quanquam hoc minus astrin¬
gat. Cinamomum ideò inijcitur, vt astrictionem in hoc medica¬
mento, quemadmodum rheubarbarum imminuat, aut pituitam
incidat. quinetiam id cum zinzibere medicamentis pituitae pur¬
gandae efficacibus additur. Caeterùm rheubarbarum adiungi de¬
bet, cùm syrupus clarus redditur: aut benè tritum, pannoque illiga¬
tum in syrupo suspendatur, maximè cùm diutius asseruandus est.
SERAPIVM AD BILEM FLAVAM.
Intybi teneri, seu vulgo nouelli latifolij, cichorij, singulo¬
rum manipulus dimidius: trium florum cordi familiarium singu¬
lorum pugillus dimidius: glycyrrhizae rasae drachma vna, & le¬
missis: prunorum Damascenorum quinque numero: vuarum
passarum semuncia: palmularum Thebaicarum, seu Thamarin¬
dorum pinguium drachmae sex: anisi drachma semissis: deco¬
quantur ex aqua. In iuris decocti colati vncijs quatuor, dilue syru¬
pi violarum, & intybi singulorum semunciam, vel vnciam: zacca¬
ri albissimi quod tabarzet appellant vnciam: rheubarbari electi
maceratíque sine spica, & expressi drachmas duas addito: ac rur¬
sus cùm alijs instar apozematis igne lento fumi experte incoqui¬
to, ita vt rheubarbarum in lineo panniculo illigatum validè ex¬
primatur. Syrupus hic clarescat, imbuaturque odoramento. Quòd
si pluribus illum vicibus, quàm vna dare volueris, omnia seruata
inter se proportione augeri possunt: sin autem diutius illum con¬
seruare placeat, ad perfectam spissitudinem decoqui iubeto.
SERAPIVM AD BILIOSAM MATERIAM
spuriam, nempe vitelinam, & febres tertianas
inde obortas.
Intybi nouelli, cichorij, adianti, scolopendrij singuli mani¬
puli: seminum quatuor frigidorum maiorum, singulorum drach¬
mae tres: seminis cnici sescuncia: polypodij quercini recentis vn¬
ciae duae: