337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 291
eius notum est. Esto ergo realgar arsenicale
quiddam. Referri cum butyro ad essentias
potest; siue olei, siue pulueris, aut florum fiat
forma. Vbi componitur; compositorum
classi subiungetur. Quidam Italus putat, Pa¬
racelso realgar etiam dictum esse mercurium
sublimatum certò artificio. Fides esto penes
ipsum. Xenechdon peculiaris compositio Pa¬
racelsi est. Fit ex venenis, vt & risa galli, quan¬
quam adiiciant alexiteria quaedam, & inter¬
dum essentias. Cum integrum sit: ad spagy¬
ricas [GR] ἐντεχνίας [/GR] non pertinebit. Negant autem
chymici suam artem relinquere venena;
quia haec sint heterogenea, & separabilia ab
essentiis. Atqui ens veneni admittunt? Scru¬
pulus hinc orietur non paruus. Si venenum
quoddam est substantiale, quod habet suam
formam in materia, & ens proprium; certè
non erit accidens, nec relatum quid. Si et¬
iam substantia, chymici interdum non essen¬
tias & specificas proprietates venabuntur:
sed neglectis illis, retinebunt cortices, vt
loquuntur, veluti in arsenico; quod si vene¬
num natura sua est; butyrum & oleum eius
aut venena erunt, aut non essentiae arseni¬
cales. Verùm vtvt se res habet, certum est,
Paracelsi xenechdon esse venenum, foris
applicandum in peste, quo magis miror As¬
syluani stupiditatem, qui scripsit, spiritum
vitae à foris adhibito veneno tam affici, quam
ab assumto. Sed haec facessant. Laudanum
T 2
opia¬