337
Sanguis la¬
certae.
Vitrioli spi¬
ritus.
Realgar.
Realgar.
fixum.
Butyrum
solis.
290[sic] EPIST. CHYMICARVM
liare membrum artis constituant: negem ar¬
tem vnquam conformari complerique posse.
Sunt enim compositiones eiusmodi, vt plu¬
rimum non necessitatis, sed arbitrij, quod
in infinitum se extendit. Sanguis lacertae
leum vel liquor vitrioli rubeus est. Mini¬
strat essentiis chymicis, perindem vt aqua for¬
tis seu regia. Illa enim praecipitatur mercu¬
rius, vt fiat Turbith. Illâ soluitur aurum, &
quaedam comparantur alia. Elicitur ex illo et¬
iam spiritus vitrioli acidus & dulcis cum phle¬
gmate. Itaque etiam materię rationem obtinet.
Realgar; inquit Dornęus, fumus mineralium
est; qui concrescit excipiturque; non rarò, vt
in metallinis spodium, pompholyx; item flos
antimonii. Realgar fixum nominant mistu¬
ram ex auripigmento & sale petrae non am¬
plius ebullientem in igni. Materia est olei
arsenici, quod nuncupatur etiam balsamus
& butyrum arsenici, licet aliâs etiam oblite¬
rato vocabulo arsenici substituant vocem.
Solis, vocantes butyrum solis, oleum com¬
positum ex oleo arsenici, ol. Hydrargyri,
vitellorum & aliis; tunc tamen, ni si fallor,
non arsenicum sed auripigmentum intelli¬
gentes. Non probo tales mutationes. Sunt
enim tegumentum maliciae & imposturae,
qua pro auro venditur auripigmentum. Et
aurum medicorum dicitur, quod ne gry qui¬
dem auri obtinet, quomodo superioribus tem¬
poribus, viuente Erasto, euenisse, ex scriptis
eius