821
224 ANDREAE LIBAVII D.
erremus, & forte salem nominemus, quod
est vitriolum aut alumen; vel spiritum in
oleum mutemus, aut cadauer pro quinta
essentia depuratum capiamus, interim vo¬
latili illa essentia per aliquam rimulam
lapsa, nostramque spem frustrante; ne¬
cessarium omnino est, nos adhibere etiam
Doctorum decreta.
Quin & cum possit fieri vt sine legitima
interpretatione, & testimoniis vterque
aberremus ab obscure positis chymicorum
sententiis; concilia nobis aliquos acade¬
micos, aulicos etiam & patientes, in qui¬
bus effecta spectemus, & fidem factis me¬
reamur, habeamusque qui vnicenti vi¬
ctoriam tribuant, & brabea assignent. Ni
fallor tu te pro patiente offers.
Bene sane; mihi catellus aut gallina sa¬
tis erat. Nolim venari podagras, quas au¬
dio tibi esse familiarissimas, aut alios mor¬
bos, ex periculoso minerali. Nec sine cau¬
sa hoc dico. Scio etiam ipsos Magistros non
raro conqueri de materiae mineralis vitio,
adeo pertinaciter in ipsa radice, vt loqui¬
tur Geber, coniuncto, vt nullus vulca¬
nus satis sit ei extirpando, nisi corrumpe¬
re essentiam totam velis. Didici id ipsum
etiam experimento. Vide ergo vt caute
promittas. Ita ergò compositis rebus, quis
vereatur tecum vel in mille descendere
certa¬
Etiam ex¬
terni testes
admittendi.
Materia
chymica
pertinacis
interdum
maliciae.