821
ANTIGRAMANIA. 223
gustus id praestet, quemadmodum fieri
potest, vt flores albi antimonij non mul¬
tum distent colore a sacharo plumbi; aut
mercurio aliaue re praeparata: Quin &
Amvvaldus concinnat panaceam, quae
eluta in aqua prope refert cinabarim;
adeo vt pene sit interdum indiscreta
differentia, mihique sit missa illa ipsa no¬
mine panaceae. At Cinabarim esse suum
puluerem Amvvaldus non concedet.
Verum & hoc velim te nobis relinque¬
re, vt hominibus liceat esse. Si enim sen¬
su solo iudicauerimus, quid distabimus
a brutis? Neque etiam solum des ignem.
Nam cum Vulcanus ille tuus valde sub
dolus & fraudulentus sit, adeo vt ille ne
bulo interdum dimittat falsarium au¬
rum sine indicio; oportet vt etiam aquae
regiae assint, & lapides lydij & alia. Sed
& haec non sufficiunt. Scis nos non pri¬
mos esse huius artis inuentores, neque et¬
iam experimenta fecimus primi; sed imi
tamur magistros, qui antenos & inuene¬
runt & excoluerunt artem, tradiderunt¬
que infallibiles notas essentiarum, oleo¬
rum, aquarum, spirituum, salium
sulphurum, Mercuriorum, Elixirium,
Magisteriorum, Elementorum sepa¬
ratorum, Tincturarum & aliorum ne
erremus
Panacea
Amvvaldi.
Non solo sen¬
su aestimat
homo.
Non solus
gnis exami¬
nis instru¬
mentum.
Artificum
consensus ne¬
cessarius ad
praecepta ar¬
tis.