821
226 ANDREAE LIBAVII. D.
Sin sensuum iudicio innoxia apparent,
& idonea ad sumendum; a minima: quan¬
titate exorsi ad maiorem paulatim perue¬
niunt, maluntque hac circumspectione
vti, quam tua audacia male pati.
Non ignorant Galeno idem fuisse pro¬
positum; Et Gesnerum dum nimium ei
rei indulsit, ita vt etiam thoram gustare
non auersaretur, periculum incurrisse.
Antequam etiam tu tuorum experienti¬
am acquisiuisti, procul dubio non semper
commode fuisti affectus. Notum nobis
est te solitum aliquibus, qui te Plauiae con¬
suluerunt, puluerem porrigere, cuius tan¬
ta vis fuit, vt pene subuerterit ventricu¬
lum etiam leui tactu, id quod de vsto vi¬
triolo notissimum est.
Si nunc quoque talia coquis; experia¬
tur quicunque periclitari volet. Quam
friuolum vero & temerarium hoc est, Me¬
dicum etiam de spectatis & inuentis iam,
quoties seu mediocria seu extrema mor¬
bis opponit, ipsum prius gustare debere?
An non apparet te impudentem non
modo, sed & iniquum exactorem esse?
Magistratum rogas & oras, (cur non
ploratur ab etiam obsecras?) vt impellat, cogat, &
ex officij ratione imponat medicis vt
sumant non medicamenta quaeuis, sed
violen¬
Spectatae non
cogitur prae¬
gustare me¬
dicus.
Magistratus
temere im¬
ploratur ab
adversario.