821
228 ANDREAE LIBAVII D.
ita, vt operationem simul intelligant, &
iudicare possint, id quod facies, nisi vanus
& mendax haberi velis.
Nos scimus longe rectius quid veri
chymici valeant, vtpote quorum opera
nos non fugiunt, & subinde oculis obuer¬
santur, & naturae respondent ipsi. Sed de
hoc quoque infra plura. Negas te expetere
necis periculum. Cur magistratum ad oc¬
cidendum per instrumenta inuitas? Non
abnuerim si mihi DEVS similem morbum
immittat, simili aut etiam eodem reme¬
dio curari, quod suaserim alteri, ita tamen
vt caetera sint paria, cum circumstantiae in¬
numerabiles rem in immensum varient; at
toties purgantia praebibere, quoties prae¬
scripserim; quae me agerent intemperiae?
Optarim tibi vno die mille aegrotos;
mnes curandos sale veneris, quem falso
nominas; aut vitrioli spiritu: Si quantita¬
tem triplam ad singulos vorares ipse prius;
Et essent opponenda extremis extrema;
quam cito idem subiturus esses periculum,
quod nobis intendis? Vult videre finem
calumniarum, & effectum benedictae me¬
dicinae quam iactitamus. Fauces tibi oc¬
clude, & impurum spiritum a puro aere
separa; manus etiam istas tuas & calamos
igne Vulcanio ad essentiam coque; & non
excede limites vocationis tuae, profeceris.
Nostri
Cateris pa¬
ribus Gale¬
nicus medi¬
cus vtitur
remediis
quae alteri
suadet.
Benedictae
medicinae
lusio.