821
ANTIGRAMANIA. 231
meritate vulgi, plurima sequebantur exi¬
tia & imposturae; quae augebantur eo
magis, quo praecipitior plebs est ad no¬
ua. Ipse etiam Paracelsus ebrietati de¬
ditus absque vlla medebatur methodo
passimque ingulabat multos; quanquam
aliquos etiam miraculo quasi interdum
sanaret. Haec tam certa sunt, vt ne¬
gari non possint. Neoparacelsus illam
cantilenam reuocat ad carceres, fingit¬
que sibi eam opponi, quem tamen Era¬
stus vix dignum iudicasset contra quem
vel literulam scriberet. Nam ille Para¬
celsicos non curat ob insaniam in dispu¬
tatione de purgantibus. Hodie, quòd insanos.
sciam, minor illis impostoribus fides est;
& didicerunt etiam nostri chymica con¬
cinnare, atque etiam felicissime non ra¬
ro adhibere. Itaque fere exoleuit ista
accusatio; nisi quod quorundam in ani¬
mis adhuc haeret suspicio, praesertim si
quem similem illis conspexerint. Et
cum Neoparacelsus Paracelsum com¬
mendet; alios medicos extremo perse¬
quatur odio; neque legitime peruenerit ad
medicinam, sed desperatione; non imme¬
rito suspectus est factus. Vnde fortassis,
qui in vicinia sunt, medici, sui officij esse
putarunt, admonere homines, vt sibi ca¬
ueant; si quidem eiusmodi curiones olim
multum
P 4
Paracelsus
ineptus &
ebrius medi¬
cus.
Erastus tan¬
dem vt &
Crato, con¬
temsit Para¬
celsicos [sic], vt
insanos.