821
ANTIGRAMANIA. 233
DEVM testem contrarij adposceret, atque
ita innocentiam Paracelsistarum argue¬
ret. Quid verò si Deus & contrarium sci¬
ret, atque etiam molitus esset olim, &
nunc quoque potenti manu cum Paracel¬
so impio Paracelsistas concuteret? Quid
enim isti factiosi machinati sint in som¬
niata sibi Chrysopoeia (quę per se non ad¬
uersatur naturae:) & medicina arrogata,
non est tacitum. Illud tale est vt indigna¬
bundum potius commouere & DEVM &
Magistrum possit, quam monitores medi¬
cos confundere. Non tu nobis hoc adimes.
Neque aliter persuadebis, Neoparacelse.
Res proclamata est. Sed tu inspergis argu¬
mentum ex obliquo; quasi medici homi¬
nes sint scelerati; & ob id a Deo puniendi.
Caue tibi a nostrorum iusta indignatio¬
ne. Si volubilitas linguae, & rabies ad cri¬
mina confingenda, obtrudendaque suffi¬
cerent; tu sacrilegus audires, & alia multa,
atque ita ex factis tuis ornatus esses. Sed
abstineant nostri, scientes, si cum sterco¬
re certent, seu vincant seu vincantur, sem¬
per se maculari; & fugitiuum sacerdotem,
qui DEO suo fidem non praestitit, multo
minus in asserendo hominum honore posse
esse certum & firmum. Nos Deum vicis¬
sim precamur, vt te ex insano sanum fa¬
ciat, & meliori donet mente.
Alte¬
P 5
I. Argumen¬
tum Para¬
celsicum.
Responsio:
Medici non
sunt scelera¬
ti, fictumque
id crimen
est, &c.
Qui fidem
Deo non ser¬
vat, nihil in
aliis mere¬
tur autori¬
tatis.