821
234 ANDREAE LIBAVII D.
Alterum argumentum praefixum habet
thema singulari ornamento expolitum;
satis erat ad defensionem; Paracelsistae
non sunt nec machinantur talia: In haec
erumpit: Quae diabolica atque dete¬
standa ac superior illa nimis atrox ca¬
lumnia Paracelsistas immerito exagitat.
Ohe Ellebori essentiam Neoparacelso:
parum aequa vtitur Diana. Negat ista
competere Paracelsistis; quia sit calum¬
nia.
Equidem, secundum inuersi mundi iu¬
dicia, culumniam agnosco. Tali calumnia
me nolim peti. Veritas autem illi nomen
proprium. Hanc tu calumniam calumnio¬
se vocas. Sed prome firmamentum: Quia,
inquis, Paracelsistae sunt vere ministri na¬
turę. Proba hoc quoque? Secundum Hip¬
pocratis sententiam, dicis. Hoc primum est,
reliqua sequentur. Sed nostri studiosi ne¬
gant firmamentum, & dicunt ad eius pro¬
bationem primo, quod in toto Hippocra¬
te nihil extet de Paracelsistis. Ergo nec
hoc, quod sint ministri naturae. Deinde,
quod tibi ipsi contradicas turpiter, qui in
praefatione autoritatem Doctorum repu¬
diaueris, vt Vulcania instrumenta appel¬
laris. Vbi est tuus ille Vulcanus? Vbi eius
forcipes? Abi, accerse, forte in tartaro
cum Paracelso potantem: Quomodo ve¬
ro ille
II. Argumen¬
tum Para¬
celsicum.
Rabies ad¬
uersarij.
Responsio.
Hippocrates igno¬
rat Paracel¬
sistas.
Autor repu¬
diatis pri¬
mum nunc
valet.