821
ANTIGRAMANIA. 235
ro ille arguet te ministrum naturae esse:
Credimus te cum Vulcano tuo posse
naturas destruere. Adiumentum exiguum
est. Ministras ergo Vulcano ad destruen¬
da naturae opera, non ad perficienda. Hu¬
manam autem naturam vt iuuent Para¬
celsici, nimis est notum. Sed affer aliud
Paracelsistae non sunt domini naturae: Er¬
go ministri. Memineritis huius adolescen¬
tes, & in posterum dubitate, an Paracelsi¬
stae sint inter illos, ad quos dictum est ora¬
culo diuino; Et dominabimini bestiis ter¬
rae, &c. Sed ne videamur cauillari; Reuera
non est consequens, si quis non sit naturae
dominus, eum eius esse seruum. Neutrum
enim esse potest, nisi ex hypothesi certum
sit alterutrum esse. Sunto ministri naturae
[GR]κατά τι[/GR], aut ex accidente. Itaque duplicem
elenchum ei reposuerimus; quod fortui
to videri possint sanasse, non sanantes se¬
cundum artem, [GR]καὶ κατ’ ὀρθὸν λόγον[/GR].
Poterant etiam pilos iusto prolixiores
decurtasse; vt ita aliquo ministerio naturę
succurrerint. Eos ministros esse illos, qui
medici vocantur, nondum patuit. Commisisti
ergo hic elenchi ignorati sophisma. Profer
aliud. Non imperant naturae. Ergo sunt eius
ministri. Ferulam Sophistae. Relata sunt im¬
perare, & parere. Hoc consequens erat.
Sed pareatis sanè naturę, quid tùm postea?
Non
Ignis non po¬
test euincere
Paracelsi¬
stas esse mi¬
nistros na¬
turae.
Ignis natu¬
ras disposi¬
tas corrum¬
pit, nisi ma¬
xima rega¬
tur indu¬
stria, quae non
est solorum
Paracelsi¬
corum.
Alius pro¬
syllogismus.
Homo domi¬
nus plurimo
[unclear ]naturae
[unclear]
Alius.