821
238 ANDREAE LIBAVII D.
profiteretur eius artis peritum; eum
organicinem se aiebat qui folles leuaret;
requiri etiam alterum qui digitis docte
percurreret plectra.
Perge Neoparacelse:
Paracelsistae fideliter administrant prae¬
scripta a natura remedia; & ipsi omnem
sanationis curam, vim atque efficaciam
committunt, nihil dubitantes eam, ni¬
si fatum vel totalis virium atque spiri¬
tuum defectus obstiterint, omnia re¬
ctissime acturam.
Ergo Paracelsistae sunt medici.
O securos medicos. Auditis discipuli
hunc hominem qualis Theologus fuit;
talem etiam medicum agere? Adhibet
praescripta remedia, & naturę caetera com¬
mittit. Si placet eis operetur, idque si fiat,
non dubitat quin rectè fiat, si non placeat;
moriatur sane homo, quia vel fatum coe¬
git, vel totalis spirituum lapsus. Si tu talis
es medicus, cur calumniae damnas eos, qui
praemonent aegrotos ne te vtantur, aut
tua opera? Secure ergo cum Paracelso po¬
tare potes, adhibita modo medicina? Eia
bonus es Paracelsista.
Quid si natura velit quidem operari, at
id aliquo impedimento, quod facile sit me¬
dico remouere, non possit? Quid si te secu¬
ro tota camarina commota violenta actione
omnia
Paracelsici
ignaui me¬
dici, secure
in aurem dor¬
mientes.
Medicus at¬
tendere de¬
bet actioni
naturae da¬
to medica¬
mento.