821
ANTIGRAMANIA. 239
omnia perturbet, impactisque superfluita¬
tibus in nobile membrum perniciem vltimam
afferat? Quid si vires prosternat agendo ni¬
mis concitate; an tu non sistas? Posse autem
id sieri vel leui momento in praecipiti po¬
sitis materiis, vel rupto abscessu, aut alia
occasione data, compertum multis est ex¬
emplis, tum Paracelsicae vesanię, tum alio¬
rum temeritatis. Posse etiam tardantem natu¬
ram variis auxiliis instigari notissimum est, &c.
At boni Paracelsistae non dubitant, quin
natura sit omnia rectè actura, more eorum
qui arma obligant, non soliciti de cura par¬
tis laesae; ex quorum fece etiam fuit Para¬
celsus. Sed fiant sane illa omnia, quae in
antecedente ponuntur, an inde conse¬
quens est Paracelsistas esse medicos? Eodem
nempe modo vt famul’ amannuensis. Hic
vbi porrexit iussum remedium, de opera¬
tionis directione securus est, si dominus
moritur, vi morbi moritur vel fato. Quis
mori volentem retineat? Attexitur con¬
sectarium, sed non simplex, illustratum
comparato simili, cum faenore prodit.
Sicut famuli, inquit, aut mandatorij
iussa rite facientes non sunt vituperio, sed
laude digni; ita & Paracelsistae: & per con¬
sequens non erant ab istis medicis tradu¬
cendi.
Liberet hic opponere disputatori illud
Christi;