821
242 ANDREAE LIBAVII D.
libitu tractare, & in tot formas commuta¬
re, quot ipsi volunt, aut forte exeunt. Est
enim quorundam materia sequax, vt an¬
timonij, cuius mirisicas formas nos ipsi
vidimus: Et fere mutato regimine muta¬
tur forma. Nec hoc abhorret a principiis
naturae. Nam materia versatile quid est. Et
forma mistorum fugax, vt & simplicium
elementarium. Omnis autem natura compre¬
henditur materia, forma & toto. Itaque non
naturę praescripta determinata fiunt in
pere; sed vaga & indeterminata. Ita aes pa¬
ratum est artifici, siue mercurium, siue
liud quid fundere aut parare velit. Artifex
praescribit potius materiae, eamque tractat
perite accommodans ad suum ingenium. Si
naturae vim sequi volunt; inanem sumunt
operam. Ipsa enim aut sponte perficitur, si
adminicula absque artifice praesto sint, aut
foris saltem requirit iuuari, absque illa spagi¬
rica separatione. Quod si habilitatem mate¬
riae ad varia artis opera respiciunt; verum
quidem est, potentiam illam determinatam
esse; at non nisi proxime. Nam remote
quiduis ex quouis fieri potest. Imo & ipsa
propinqua potentia tam varia est, vt non na¬
turae praescriptum, sed artificis arbitrium, quid
fieri velit, sit consulendum priqiario. Cum
ergo tam vagum sit naturae praescriptum,
qui potius ad hominem curamdum, quam
ad
Artifex pro
libitu tra¬
ctat mate¬
riam.
Natura in¬
tus se perfi¬
cit sola.