821
246 ANDREAE LIBAVII D.
secundum essentiam erit conforme. Siue
ergo partes respicias laborantes, siue cau¬
sam morbificam, aut morbum ipsum, non
erit opus vllo discrimine.
Idem enim caput omnibus simul con¬
feret: Nec potest dicere quod alia vis na¬
turae nutrientis sit in cerebro, quam in pede:
aut alia vis sentiendi mouendique secundum
genus. Nam natura confudit istas virtutes
in vno subiecto. Ergo & vna medicina in¬
seruiet toti, vbi sane existat. Videat ergo
Neoparacelsus quomodo a se repellat te¬
lum istud confusae & inordinatae adhibitio¬
nis medicinarum. Neque enim fatis est osten¬
dere caput chymicum, manum, pedem, cor,
epar, &c. Et inter haec discrimen nosse:
plura, vt diximus, requiruntur ad medi¬
cum iudicium & vsum. Quae vero sunt illa
iudicia non obscura, quibus anatomia es¬
fata manifestat, quid cuique prosit vel no¬
ceat. Qui physiognomiam herbarum alia¬
rumque rerum confixerunt, notis quibus¬
dam conformibus ex toto integroque, nec
dum per illam anatomiam resoluto assum¬
tis, idem deprehendisse videri voluerunt,
veluti ex testa nucum coniecerunt essentiam
eius conferre cranio, cuius similem habe¬
at figuram. Nucleum cerebro assignarunt,
ob congruam dispositionem. Sed vnde
sciunt humano potius quam vitulino cra¬
nio aut
Vis sentiens
& nutriens
in animalium
partibus con¬
fusa.
De physio¬
gnomicis
notis.