821
252 ANDREAE LIBAVII D.
Paracelsista. Itaque non laboriosa opus
rit probatione. Vnum saltem rogatum ve¬
lim Neoparacelsum, vt mihi Chiroman¬
tiam tincturae, Sulphuris, Mercurij, Ma¬
gisterij, Elementorum, Elixiris, auri ex¬
plicet, qua nota statuantur illa cordi fami¬
liaris esse. Si integrum spectes in natura,
extra artem quae eius faciem mutat; arenae
potius aut lapidi simile est, aut purum, more
capillamentorum, calcis, & aliorum inue¬
nitur. Quae his cognatio cum corde? Si re¬
solutum? quoniam creditis ideo iuuare,
quia conuenit eius natura cum spiritu cor¬
dis, & omnino balsamo naturae; quaeso
mihi expedi qualis sit ille naturae spiritus,
& vnde deprehendam ex istis tuis ancillis
cognatioriem eius cum auro. An tu illum
vnquam vidisti aut olfecisti? Si neque visu,
neque auditu, neque tactu, neque gustu, ne¬
que olfactu noticiam eius vnquam habu¬
isti, Vnde scis eum congruere auri essen¬
tiae? A subtilitate dices, & naturae praestan¬
tia. At quae auro subtilitas? Longe maior
est aceto, & vini spiritui, imo oleo iunipe¬
rino & aliis. Praestantiam naturae si ad ho¬
minem aestimes, cur non homo homini po¬
tius similis est, eique ex suo corpore me¬
dicinam praebet? Et corde subuenit cordi,
Spiritu spiritui? Aut si homo id non po¬
test, saltem bestias consulas; sicut de osse
ex corde